- CROTON
- CROTONcivitas Italiae, olim Brutiorum, celeberrima et saluberrima, ad Aeserum fluv. In ora maris Ionii, Democede, Medicô Polycratis et Darii, Herodot. l. 3. Alcmaeone, similiter Medicô, Pythagorae discipul, cuius Favorinus meminit; Orphcô Poetâ, etc. ut et milone athletâ sexies in Olympia victore, Olympa. 62. memorabilis, qui Pythagorae discipulus fuit; cui addere placer Ischomachum, Tisicratem, Astolum, aliosque celeberrimos athleras. Peritissimus fuit rei bellicae nec patvam operam erercendis athletis dedit. Hinc in uno Olympico certamine victores omnes 7. Crotoniatae fuerunt. Strab. l. 6. Iure itaque dici visum est: Qui Crotoniatarum postremus est, is reliquorum Graecorum primus est. Verus quoque adagium fuit, Crotone salubrius, quod inde ortum esse aiunt, quod locus ipse ad salubritatem et bonam corporis habitudinem, propter athletarum multitudivem, plutimum conferat. Vide Plin. l. 2. c. 96. Πόλιν έυσημον, appellat Stephanus. Unde Theocriti Schol. in 4. Idyll. Excellebat Croton, inquit, omnes Italiae urbes fortitudine, et omnium rerum affluentiâ, ὅθεν καὶ εἰς παροιμἰαν ἐλθε̑ιν,Μάταια τ᾿ ἄλλα περὶ Κρότωνα τ᾿ ἄςτεμ.Non longe fuisse a Metapontiis, innuit Diony s. v. 368.Τοὺς δὲ μεθ᾿ ἑξέιης Μετατόντιοι, ἐγγὐθι δὲ σφῶνΙ῾μερτὸν πτολίεθρον ἐϋςτεφάνοιο Κρότωνος,Ναιόμενον χαρίεντος ἐ π᾿ Α᾿ιςάρου προχοῇσιA'Crotone quodam sic dicta. Ovid. l. 15. Met. v. 54.Invenut Aesarii fatalia fluminus orâ,Nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata CrotonisOssa tegebat bumus, iussaque, ibi maenia terr aCondidit, et nomen tumulati traxit in urbem.Petronius in Satyrico: Donec a villico quodam Crotonae esse cognovimus, urbem antiquissimam; et stliquando Italiae primam. Silius, l. 11. v. 18.----- Patefecit amicasAlta Croton portas. -----Ab Achaeis, et quidem a Diomede, vel Melisso, 3. an. 10. Olymp. condita dicitur. Eusebius ad ann. 2. Olymp. 19. Croton, inquit, et Sybaris conditae. At Myscelus, ait Dionysius Halicatn. l. 2. Crotonam condidit an. 3. Olymp. 17. Strabo vero ex Antinocho, Archiam, qui Syracusas condidit, Mysccllo Achaeo in condenda Cratone adiumento fuisse refert. Vide Strab. l. 6. Livium, l. 24. Thucyd. Melam, l. 2. c. 4. Ptolem. Leandrum Alberti, descr. Ital. p. 220. edit. Venet. A. C. 1581. Fuit olim perampla, citcuitus 12. milliar. ante Pyrthi in Italiam adventum, Liv. Nunc adhuc ampla est, cum ace valida; ad ostia Aesari fluv. 7. milliar. a Nceto fluv. et a confinio Calabriae citerioris, 12. a Strongilo in Meridiem. Baudrand. Vide quoque Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magna Graecia, eiusque urbibus agens, Urbis gloriam, addit, auxit Pythagoras, qui floruit Olymp. LX. Pythagoraeorumque multitudo --- --- Romani tandem, deductâ an. Urb. Cond. 560. Coloniâ, Crotonem appellâvunt. In nummis occurrit ΚΡΟΤΩΝΙΑΤΑΝ, apud eund.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.